BABALATHUS seu BABALATUS

BABALATHUS seu BABALATUS
BABALATHUS seu BABALATUS
aut quod idem, Vabalatus, in nummis Aureliani Οὐαβάλλαθος, Zenobiae filius, mememoratur Vopisco in Vita Aureliani, c. 38. ubi vulgo Balbatus legitur: Hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Balbati filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, Imperium tenuisse, quod tenuit.
Er quidem unicus eius filius fuisse videtur, cum Zosimus huius unius Zenobiae filii meminerit: Τοὺς δὲ ἄλλους πλην` τοῦ Ζηνοβίας παιδὸς, εν μέσῳ τοῦ μεταξὴ Χαλκηδόνος καὶ Βυζαντιου πορθμοῦ καταποντωθῆναι, Reliquos autem, exceptô Zenobiae filiô, unter Chalcedonem et Byzantium fuisse submersos. Filium autem Babalatbum potius, quam Zenobiam ipsam, in nummis effigiari voluit Aurelianus, quod feminae mentionem minus sibi gloriosam putaret. Neque vero hunc Zenobiae filium esse prohibet, quod in quibusdam nummis eiusdem Imperatoris scriptum sit, in altera patte ῾οὐαβάλλαθος Α᾿ρμενίας, Vaballatbus Armeniae, scil. Rex: Nam Armenii cum Palmyrenis faciebant et totius Orientis Imperium obtinebat Odenatus, ac post eum Zenobia, filii huius nomine. Unde et Orients Reginam se vocat epistolâ ad Aurelianum missâ, etc. Nomen ipsum quod attinet, videtur deductum formatumque fuisse a voce Hebr. et Syr. Babala vel Babalat, i. e. Regina seu Domina: inde Babalatus et Babalatus: ut Hel et Bel, similiaque sexcenta. Vide Casaubon. et Salmas. Notis ad Vopisc. d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”